Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 198


Qua se defendant garrula lingua datur;
Dente quidem porcus, bos cornu, calce caballus,
Femina cum lingua litigiosa ferit.
Non tamen ad linguam consultus vir muliebrem
Intendat: reputet nil sua verba fore.
Sunt ventus que verba sonant: mutabitur ergo
Qui vento, levior flamine visus erit.
Credo tamen quod non poteris, Pauline, timere
Ut sit de lingua Polla molesta tibi:
Mitis in aspectu paret, sapientia verba
Profert, eloquium rusticitate caret;
Est quoque maturis facies, ut monstrat, in annis
Nequitias hominum qui domitare solent.
Cum tibi tam sapiens annosaque femina nubat,
De lingue modicum clade timere potes:
Linguam litivomam compescit sensus et etas
Ultima: propterea ne titubare velis.

Torna all'inizio