Salimbene de Adam: Cronica

Pag 766


personaliter cum predictis ducentis militibus primo die Iunii esse debeant
in loco predicto in MCCLXXXIII, indictione XI. Et in eodem
loco et civitate fieri debeat quidam campus clausus undique, ita quod
nullus intrare valeat vel exire, et per ipsum dominum regem Anglie,
utriusque partis amicum, debeat fideliter custodiri, ita quod nullus preter
dictos reges et ducentos milites possit eques vel pedes intrare. Que
omnia dicti reges Karolus et Petrus iuraverunt ad sancta Dei Evangelia
firmiter observare, et in prefixo termino ad predictum locum absque
impedimento corporis cum predictis ducentis militibus penitus se ituros
et contra se ipsos corporaliter pugnaturos. Item iuraverunt ad sancta
Dei Evangelia quod ille, qui non esset in loco predicto in termino ei
superius constituto, non rex, sed falsus et proditor infidelis appellari
debeat toto tempore vite sue nec unquam de cetero honorem aliquem
in hoc mundo consequi vel habere, sed se falsarium, proditorem et infidelem
debeat appellare; et si ab aliquo interrogatus fuerit, nemini
neget, sed undique omnibus et singulis publice fateatur. Serenissimus
vero rex Karolus et illustris sacrosancte matris Ecclesie Romane et
fidei Christiane clipeus et protector, secundum pacta et conventiones
superius prelibatas, in prefixo termino, coram domino Iohanne de Grili,
milite et senescalco illustris regis Anglie, et aliis quam pluribus iustitiariis
et officialibus dicti regis Anglie, locum ipsius in Guasconia et specialiter
in eivitate Burdegalensi tenentibus, in dicta civitate cum suis centum
militibus ad predictum bellum faciendum se corporaliter presentavit,
eodem die et termino statuto ipsum Petrum a mane usque ad
vesperam expectando. Qui Petrus, licet a pluribus fide dignis visus fuisset
sanus corpore ante dictam diem primam Iunii et ita civitatis predicte
propinquus, quod se, si vellet, in civitate predicta et in die predicto
poterat presentare, non tamen venit nec comparuit, nec ipse nec aliquis
pro eo se aliquatenus excusavit.
Cum vero dictus Petrus Arágonum per rationes et iura superius
allegata ab omni honore regio spoliari debeat et privari et semper in
ignominio ducere vitam suam, dominus legatus de mandato summi pontificis
dedit regnum Arágonum illustri regi Francie pro filio suo; et ipse
rex Francie illud recepit et misit gentem suam ad invadendum regnum
predictum ex partibus Navarre. Et ordinavit facere statim in Catelogna
exercitum generalem. Dominus rex Karulus vadit in Franciam
et debet esse ad parlamentum cum domino rege Alamannie. Rex Francie
et rex Anglie mittunt gentem suam in subsidium regis Castelle contra
filios suos. In quo succursu venit Boyses rex Muroe cum decem milibus
militum, et iam multas terras recuperavit. Et facta est concordia

Torna all'inizio