Petrus Damiani: Epistulae

Pag 391


pietate et castitate . Porro quia splendidae memoriae pater tuus, magnificus
imperator, sublimiter exaltavit aecclesiam, tu quoque sicut eius heres
imperii, sic eciam in aecclesiasticae caucionis iura succede. Igitur in aecclesiastici
status incolomitate servanda, clarissima soboles paternis respondeat
institutis. Et ab arbore sua non degerminet ramus in fructu, quam per
traducem virtutis et graciae decusat ex ortu. Sed sicut olim per illum, sic
amodo per te et collapsa resurgat aecclesia, et aecclesiastica quae confusa
est refloreat disciplina.
Durius forte locutus sum regi, praesertim cum Salomon dicat: In cogitacione
infarcire quod tulit. Sed tunc deferendum est regi, cum rex obtemperat
conditori, alioquin cum rex divinis resultat imperiis, ipse quoque iure
contempnitur a subiectis. Suus enim proprius, non Dei rex esse convincitur,
qui in die pugnae non stat pro castris aecclesiae. Et sic propriis utilitatibus
specialiter metuat, ut ruinae periclitantis aecclesiae non succurrat.
Sed et cum per Ysaiam Dominus dicat: Venite et arguite me , cur homo ab
homine despiciat argui, quem constat eadem mortalitatis lege constringi?
Et cum lege forensi cautum sit ut, qui in peremptores parentum non

Torna all'inizio