Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 570


peditum sive militum non ordinate incedat, duo mala
inde consequantur. Nam non servato debito ordine, in
una parte erit acies quasi sparsa et pervia, ultra quam
debeat. In alia vero arcta et trista, plus quam oporteat.
Primo ergo ex eo quod in aliqua parte pervia est, citius
ab hoste perforabitur, et per consequens debellabitur.
Secundo in parte illa in qua nimis arctum est, impedietur
ad percutiendum. Nam cum bellator a suo consocio
nimis comprimitur, sua impediuntur brachia, ne possit
hostibus plagas infligere. Haec enim duo in acie sunt
necessaria: ut scilicet non possit de facili perforari ab hostibus,
et non impediatur ad percutiendum. Quod, nisi
servato debito gradu, et debito ordine in incessu, fieri
non potest. Tam ergo pedites quam equites bellatores antequam
bella exerceant sunt multotiens simul congregandi,
et exercitandi, ut onerat armis ordinate incedant, ac si
deberent pugnam committere. Et cum viderit magister
bellorum aliquem non tenere ordinem debitum in
acie, ipsum increpet et corrigat: vel si nimis delinquat,
ipsum omnino repellat ab acie tanquam inutilem bellatorem.
Secundo exercitandi sunt bellatores tam pedites
quam equites ad cursum, ut sint habiles in praecurrendo.
Videtur enim hoc valere ad tria. Primo ad explorandum
inimicorum facta. Nam bonum est in exercitu aliquos
exiliores praecurrere, qui de facili non possint ab
ipsis hostibus comprehendit, explorantes conditiones et
facta hostium. Secundo hoc est utile ad obtinendum
meliorem locum. Nam et locus multum facit ad pugnam.
Ideo si bellatores exercitati sunt ad cursum, facilius
obtinebunt aptiorem locum ad pugnandum. Est
etiam hoc utile ad prosequendum hostes fugientes. Nam
non de facili quis potest evadere manus agilium et praecurrentium.
Tertio exercitandi sunt bellatores ad saltum,
ut sciant saltim,vel per saltum incedere. Quod
etiam ad tria est utile. Primo ad removendum impedimenta.

Torna all'inizio