lumen oculorum vestrorum a luminibus vestris
anxior in eo fuisse sublatum. Flevi quoque prae
dolore nimio, quod oculi mei faciem lachrymis
maduerunt, quod uxori et filiabus meis
tam dilectum collateralem decessisse cognovi,
qui absentiam meam una vobiscum commorans
supplere poterat ad consortis meae
solatium et natorum. Coutinuatis ergo ejus
memoria diebus pluribus fletibus et dolore, vidi
quod frustra dolebam et quod redimere non
poteram mortuum effusione continua lachrymarum,
meditatus potius ipse mecum, quod
cum sortis humanae debitum solverit, licet fatali
casu, et mutato ordine parentum vota turbaverit,
et dies nequiverit protrahere longiores
filii memoriam, quam fors amara peremit
communibus dimisit intercessoribus adjuvandam:
ut cujus vita nos carere contigit, pro
eo teneamur ut vivat potius [orare, quam flere.
Venit enim vobis et mihi, filii vestri, quem
sortis affinitas mihi charum fecit, mors]
ipsius potissimum deploranda, quod se dulcibus
annis immiscuit, et juventutis florem morsu
diro praescidit. Quia vero dispositioni divinae
obviari non potest, et animam ejus debemus
et possumus eleemosynis potius quam lachrymis
adjuvare: cum nec nos deceat in dolore
modum excedere praetaxarum, ne nomen
Domini qui dedit et abstulit exasperari contingat,
supervacuis in tabescendo doloribus.
Quanquam non possim paternum et maternum
|
|