Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 261


in integrum offerui ipsas res meas in prenominata monasteria.
in tali vero racione ipsas res offerui, ut dum dominus
Deus omnipotens mihi spacium vite donaverit, integras ipsas res
meas in meam reservo potestatem iudicare quomodo aut qualiter
voluero, et omnia que exinde iudicavero vel fecero, omni tempore
stabile permaneat, et quod iniudicatum remanserit post meum obitum,
eveniat in potestate de predicta monasteria, excepto si dominus
Deus omnipotens mihi filios aut filias de legitima uxore
dare dignatus fuerit, integra ipsa res mea in eorum eveniat potestate,
ut ipsi exinde faciant que voluerint. nam, sicut superius
diximus, de omnibus rebus meis infra finibus Beneliventi, seu et in
Canosinis finibus, et in finibus Acerentinis, quam et in Tarantinis,
vel in Orietanis finibus, idest casis infra ipsis civitatibus, et de
foris casalibus, casis, vineis, territoriis, campis, silvis, aquis, arboribus,
pomis fructiferis atque infructiferis, omnia et in omnibus,
quantumcumque mihi pertinuit de predicto genitore meo, et de iam
dicta uxore mea, et de nominatis germanis meis, seu et de ipsis
uxoribus eorum, sive undecumque vel de quacumque racione mihi
res pertinuerit, stabile quod est possibile, totum in integrum offerui
ipsa in beatissima monasteria: tali racione, sicut super continet,
ut dum ego vixero, integra ipsa res mea in mea sit potestate vendendi,
donandi, in aliis locis pro anima iudicandi, vel quomodo
aut qualiter voluero; et omnia, que exinde fecero, vel iudicavero,
firma permaneant, absque contradiccione cuiuslibet persone.
simili modo et si filium vel filiam de legitima uxore habuero, in
integrum eorum eveniat potestatem, ut ipsi faciant exinde quod
voluerint. et si sine filios vel filias de legitima uxore defunctus
fuero, omnes res meas, que iniudicate remanserint, absque servis
et ancillis, eveniant in potestate de ipsa sacratissima monasteria,
que super continet. Et cartula offercionis in nominata racione sit
firma, sicut te Usilperto notario scribere rogavi. Actum intus
civitate Vari.

Torna all'inizio