ne rem atrocius persequi videretur; simulque sperans eos aliorum
penis admonitos a scelesto proposito posse facile revocari. De
Henrico vero comite Montis Caveosi regine consilium fuit ut
datis ei mille auri unciis in Hispaniam eum ad fratrem remicteret.
Iussit ergo .VII. galeas armari, que Odonem Quarrellum in Franciam
transiturum et sub eius custodia comitem usque in Arelatensium
fines transveherent. Interim autem in castello Regii servabatur,
que civitas ex opposito Messane super Farum in extremis
Italie finibus sita est, ut inde promptius eum et facilius galee
susciperent, quam primum rex Panormum rediturus ab urbe Messanensi
discederet.
LIIII. De reditu regis Panormum.
Hiis itaque dispositis, .XIIa. die martii rex iter [arripiens],
.XX°. die mensis eiusdem Panormum per[venit]. Gillebertus
autem comes Farum transiens [cum mili]tibus suis in
Apuliam reversus est. O[do] vero Quarrellus Messane remansit,
multum a cancellario preinstructus et diligenter admonitus
ut omni dilationis occasione sublata, statim post discessum regis
galeas intraret.
LV. De officialibus curie.
Interea gaytus Richardus magister palacii camerarius, Matheus
notarius et Gentilis Agrigentinus episcopus, aliique quibus cancellarius
rem dissimulando scelerum impunitatem indulserat, semel
|
1
5
10
15
20
|