Cesaris ut fugeret leges tuus, Anglia, princeps,
Turpis ad obsequium turpe minister erat.
Quid prodest versare dapes, servire culine?
Omnia, que fiunt, Cesar in orbe videt.
Rex sub veste latens, male nam vestitus ut ospes,
Captus defertur Cesaris ante pedes.
Cesar cesareum vocat ad se more senatum,
Conveniens regem talia questus ait:
“Quis tibi posse dedit, nostrum saturate cruoris,
Nostros nocturna perdere fraude duces?
Parco tibi, iam liber eas in sanguinis haustum!
Nam tua Jerusalem dextra redemit humum.
Spectat adhuc certe reditus Trinacria nostros,
Que tibi sub falso munere preda fuit.
Nam fallis miserum sola formidine regem,
Dissimulans bellum, iura sororis agens.
Te postquam vicit multo Tancredus in auro,
Ausus es in nostrum ius peribere fidem.”
Rex ita respondit, tollens ad sidera palmas:
“A meritis”, inquit, “collige digna, deus!
O deus omnividens hominum, qui cernis abyssum,
Qui mare, qui terras concutis, astra legis,
Quam bene respondes pacientibus ardua pro te:
Sic tuus emeruit miles ab hoste capi!”
Hinc ait: “O Cesar, quod opus, que causa, quis actus
Me nunc incusant? Rem modo causa ferat.
Sum reus? - Auctor abest nec adest, sed abesse necesse est;
Quisquis erit, vires regis et arma probet.
Salva pace tua, veniat, qui pugnet et instet
Obiectis, faciens ensis utrique fidem.
An pugnare meo solus cum Cesare veni?
Absit! In hac humili veste quis arma movet?
Et si cum domino mundi pugnare licebit,
Unde michi veniet miles et unde pedes?
O decus inperii, nec me sine iudice dampnes,
Nam tua iudicii crimine iura carent.
Me tibi committens, tuus oro mitius in me,
Quam meritum nostri postulet, ensis agat.”
Flectitur hac humili prece, quem non mille talenta
Nec summi potuit flectere carta patris.
Imperio postquam iurans se subdidit, inquit:
“Vivat in eternum lux mea, liber eo.”
|
1055
1060
1065
1070
1075
1080
1085
1090
|