| Solutio
 Respondeo dicendum, quod cum effectus proportionetur suae causae, oportet
 actum potentiae rationalis ipsi potentiae proportionatum esse. In actu autem
 virtutis non solum consideratur substantia ipsius actus, sed etiam modus agendi:
 non enim qui caste operatur quocumque modo, castus est, sed qui faciliter
 et delectabiliter, ut ex 1 Eth. habetur. Delectatio autem ex convenientia
 causatur, sicut et in sensibilibus patet quod coniunctio convenientis cum convenienti
 facit delectationem. Oportet ergo quod actus virtutis procedat a potentia
 adaptata et assimilata ad hunc actum. Hoc autem potentia rationalis non habet
 ex seipsa, cum sit ad utrumlibet. Oportet ergo aliquid potentiae superaddi, ut
 perfectionem eius, per quod talem actum educat, undecumque causetur: et hoc
 dicimus esse habitum virtutis; et ideo dicit Philosophus in 2 Ethic.,
 quod signum generati habitus oportet accipere fientem in opere delectationem.
 Hinc etiam est quod potentia perfecta per habitum virtutis tendit in actum consimilem
 per modum cuiusdam naturae: propter quod dicit Tullius
 quod virtus est habitus, modo naturae, rationis consentaneus: sicut
 enim gravitas deorsum tendit, ita castitas casta operatur. Hinc etiam est quod
 in natura completa, cuius potentia ad malum flecti non potest, non requiritur
 habitus quo mediante agat, quia ipsa potentia ex seipsa proportionata est ad
 actum perfectum, ut in Deo patet. Et sic patet quod prima opinio veritatem continet;
 secunda vero et a dictis sanctorum discordat, et philosophiae non convenit,
 sed ex quibusdam auctoritatibus prave intellectis ortum habuit.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod ultimum quod est aliquid rei, non reducitur in
 aliud genus, sed est in eodem genere, vel per se, sicut ultima pars lineae, vel
 per reductionem, sicut punctus ad lineam: sic autem virtus non est ultimum
 potentiae; sed dicitur ultimum eius per respectum ad actum: quia altissimum in
 quod potentia elevari potest, est actus quem virtus elicit.
 Ad secundum dicendum, quod potentiae naturales sunt determinatae ad suos
 actus ex seipsis, unde non indigent habitu determinante, sicut potentiae rationales,
 quae ad utrumlibet sunt.
 Ad tertium dicendum, quod quidam dicunt, quod virtutes habent quosdam actus
 qui continui sunt, nec in eis est interpolatio, quamvis a nobis non sentiatur; non
 enim virtutes posse otiosas esse aestimant. Sed actus est duplex: scilicet primus,
 ut esse est actus formae; et talis actus virtutis continuus est; manente enim
 castitate continue manet esse castum; et actus secundus, qui est operatio; et
 hunc non contingit continuum esse; hic enim actus non tantum est virtutis, sed
 potentiae quam perficit; sicut nulla forma quae non est per se subsistens, habet
 operationem praeter communicationem subiecti, nec contingit actum aliquem
 esse vel operationem ex libero arbitrio, et praecipue cum electione, sine qua
 | 
 |