Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 740


Ad septimum dicendum, quod illae novae species producuntur ex virtute caelesti;
quae tenet locum virtutis formativae, in animalibus ex putrefactione generatis:
et ideo istae species fuerunt productae in operibus sex dierum in suis principiis,
scilicet materia, et in rationibus seminalibus, sicut etiam alia quae per operationem
naturae producuntur.
Ad octavum dicendum, quod nihil facit Deus in creatura quod aliquo modo in
primis diebus non praecesserit: sed diversimode. Quaedam enim fuerunt in
operibus sex dierum ut in principiis activis et materialibus, et secundum similitudinem
speciei, ut ea quae generantur ex sibi similibus in natura: quaedam
vero sicut in principiis activis et materialibus, sed non secundum similitudinem
speciei, sicut quaedam animalia ex putrefactione generata: quaedam vero sicut
ex principiis disponentibus et non activis, et secundum similitudinem speciei,
sicut anima rationalis: quaedam vero ut in potentia obedientiae tantum, sicut
ea quae per miraculum fiunt.
ARTICULUS 2
Utrum Deus convenienter dicatur quievisse septima die.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter dicatur Deus die septima requievisse. Opposita
enim nata sunt fieri circa idem. Sed quies opponitur motui. Ergo cum Deus non
moveatur, Iac. 1, 17, «Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis
obumbratio», videtur quod nec possit dici quiescere.
2. Si dicatur quod quies dicitur de Deo non secundum quod opponitur motui,
sed secundum quod opponitur labori; contra. Secundum Philosophum in 7 et
10 Ethicor., operatio cui non adiungitur motus, est secundum
se delectabilis, et nullo modo laboriosa: quia labor in operatione causatur
ex motu innaturali. Sed operatio Dei est omnino sine motu, quia «immobilis
manens dat cuncta moveri», ut dicit Boetius. Ergo nullus labor sibi accidit in
hoc quod res creavit: ergo nec quies quae opponitur labori, sibi convenit.
3. Si dicatur quod Deus dicitur requievisse inquantum facit nos in se requiescere;
sicut dicitur cognoscere aliquid, quando facit nos illud cognoscere, ut
Genes. 22, 12, dicit Abrahae: «Nunc cognovi quod timeas Deum»: contra.
Requies septimae diei condividitur contra operationem sex dierum. Sed in sex
diebus dicitur Deus fecisse quia ipsemet fecit, non quia fecit nos facere. Ergo et
in septima die ipsemet requievit, non solum fecit nos requiescere.

Torna all'inizio