Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 160


VII 8

Decet providentiam ordinis .., fratribus sancte Sabine de tali providere doctore, in quo nonnulli
residentes in curia et multi confluentes ad ipsam inveniant opem consilii opusque doctrine. Sane
cum decorem et decus ordinis vestri affectione plena zelemur, super premissis offerimus bona fide
consilium et, cum nobis in hiis quoddam peculiare, favorabile tamen interesse queramus, opportuna
instantia preces porrigimus, petentes sic gratiam vestre provisionis affluere, quod sapor fontis sentiatur
in rivo et mittentium circumspectio cognoscatur in commisso. Ad hec presentetis, si placet,
vestrum Thomam orationum vehiculo coram Deo.

VII 9

Habet vos, ut asserit, .., lator presentium, dilectus nobis in Domino, apud Spoletum in sua causa
patronum, cui non negabitis, quod debetis. Nos autem ex habundanti preces adicimus, ut ultra
patroni debitum aliquid vestra sollicitudo clientulo proferat, presertim, cum inveniri possit in vobis
et iuris sufficientia et iuxta opinionem quorundam malitie supplementum.

VII 10

Paupercula vidua pro liberatione pauperis filii me prosequitur lacrimis, sperans in regno vestro me
quasi alterum invenire Paulinum. Licet autem ad illius merita non attingam, tamen lacrimantis
angustie compassionis debitum non subduco, ad ostium clementie vestre pulsans, ut vidue lacrima
pietatis conducta favore sic ad thronum vestre maiestatis ascendat, quod ad gratiam habeat exauditionis
ingressum.

VII 11

De vestra gratia plurimum confidentes rogamus, quatenus dilecto nostro .. consuete cure vestre
sollicitudinem impendatis. Quod enim ei feceritis, tamquam uni de intimis nostri sanguinis reputabimus
fore factum.

Torna all'inizio