Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 109


simulque ad opus manuum exeatis, ut his exerciciis probati
sciatis quibus modis proposituin monachi adimplere valeatis ».
Te simul ecce petunt, Petri dum limine querunt,
Roma beata nimis, fratresque senexque fidelis,
Quos trahit ipsa ferens fidei per litora navis.
Hec et his similia eo dicente, prebuerunt assensu pariterque
cum eo ad monasterium sunt regressi, in quo paucis diebus remorati
pene ad plenum instructi sunt. accidit autem ut dum
pater duorurn fratrum, Tatonis scilicet atque Tasonis, cum ceteris
parentibus huc illucque eos quererent, rapidissimo cursu Romam
venirent, quos dum studiose quererent ac nequaquam inibi invenirent,
audiunt a dicentibus Sabinis eos esse in monasterio gloriose
Dei genitricis Marie. tunc illi maioris amoris stimulis agitati,
spacium itineris illius quasi transvolantes, ad predicturn monasterium
pervenerunt, a predicto monasterii patre pecierunt ut aspe-ctibus
illorum presentarentur. venerabilis autem senex eorum
dolori compaciens, ut erat suadibilis eloquio, amrnonuit ut exirent.
illis autem renitentibus, compulit eos ut sibi imperanti obedirent.
ut vero egressi sunt parentesque eos viderunt, vehementer flere
ceperunt elevataque voce ad eos dixerunt, « Cur nos peccatores

Torna all'inizio