Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 11


temporis intervallo consumpto, paucisque nec dignis memoria
gestis negotiis, Panormum rediens deinceps ac si humanos
horreret aspectus, inaccessibilem se prebuit, nisi quod admirato
singulis diebus, archiepiscopo plerumque sui copiam faciebat, audiens
ab eis regni sui negotia non qualia erant, sed qualia ipsi
proposito suo conformabant. Sub id temporis Ascotinus cancellarius
et comes Symon cum magno exercitu in Apulia erant
ut Alemannorum imperatori, cuius adventus fama predixerat, obviarent,
simul et nequid ibi turbinis accederet providentes; omnia
enim iam timoris ac suspicionis plena erant, nec satis liquebat
qui regis quive admirati essent: ita in incerto ambiguoque res
erat. Nam admiratus per totum regnum propositi sui multos iam
habebat participes et fautores eiusque nomen haud aliter quam
regis ipsius ab omnibus timebatur.
II. De comite Lorotelli.
Eoque ipso spe subnixa, regnandi cupiditas acriores viro stimulos
ingerebat. Scribit itaque cancellario uti Robertum comitem
Lorotelli tanquam ad audiendum regis imperium Capuam
evocet idque modis omnibus agat ut eumdem captum, sub fida
custodia Panormum transmittat. Ut enim rex idem vellet multis
persuasionibus effecerat, asserens quod ipse comes ad regni subreptionem
plurimum aspiraret, ipsumque regnum sibi iure diceret
pertinere eo quod Rogerius rex, avunculus eius, in quodam
testamento suo precepisse diceretur, ut si quidem Willelmus eius
filius inutilis aut parum ydoneus videretur, Robertum comitem,
cuius virtus haud dubia erat, regno preficerent. Comes ergo acceptis

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio