qui ignorat seipsum non cognoscit alium. Et dixit: homines
sunt duorum modorum, aut quesitor non inveniens que querit,
aut inventor non perficiens quod invenit. Et dixit: sapiencia est
sicut margarita que invenitur in concavis profundi maris, que
haberi non potest nisi per scrutatores qui sciunt descendere ad
profundum maris. Et dixit: non potest esse perfecti sensus qui
complete castitatis non est, nec est complete scientie qui non
est perfecti sensus, et qui est perfecti sensus est completus
discretione. Et dixit: disciplinatio est ordinatio sensus, quo
exornanda est discretio quantum possibile est. Et dixit: discretum
non permittunt letari vicia propter id quod apparet in
suis bonitatibus. Et dixit: castigare unum clam et alium
palam est dehonestum. Et dixit: excusatio hominis frequenter a
culpa, facit recordari erroris. Et dixit: non remittitur peccatum,
qui id inficiatur. Et dixit: ignorans est parvus, licet decrepitus,
et sapiens est maior, licet etate sit iuvenis. Et dixit: mundus
despicit illum quem consueverat honorare, et terra comedit illum
cui consueverat dare comedere. Et dixit: ira ignorantis consistit
in verbo solo, et sapientis in operibus. Et dixit: mortuo invident
pauci et de eo multi menciuntur. Et dixit: de invido sufficiat
tibi eum tristari quando letaris. Et quesivit ab eo quidam senex,
si contraheret; respondit: qui non potest in mari natare, qualiter
poterit alium supra collum suum portare natando? Et dixit:
cave a societate mendosi, que est velut Sarab, que lucet et non
proficit; Sarab est restucii (!) lucentes, qui a longe videntur
aque. Et dixit: studiosus est quem non impedit magna delectatio
in hiis que suo exitu operari intendit, nec impedit quequam magna
occasio quin habeat quod tueatur ab ea. Et dixit: qui
|
|