Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 42


tertium tres. Laudes sub una antiphona. Ad thuribula duo
sacerdotes cappis induti ad Laudes et ad Uesperas. Missa matutinalis
cum una collecta; ad maiorem omnes sint cappis induti. Ad Uesperas
per totam ebdomadam sub una antiphona dicantur psalmi, qui in die
Pascae ad Uesperas dicti sunt.
Tribus sequentibus diebus ad inuitatorium duo in froccis. Ad Nocturna
psalmi feriales, tres lectiones de pronunciato euangelio. Maior missa et
caetera omnia sicut in duodecim lectionibus. In hac ebdomada non
loquantur in claustro. Missa matutinalis Resurrexi ; omnes horae cum
antiphonis canantur. Sabbato autem ad Uesperas psalmi cum Alleluia
dicantur.

<OCTAUA PASCAE>


Octaua die ad inuitatorium tres in cappis. Ad lectiones legantur Pascales
sermones; in tercio nocturno pronuncietur euangelium Cum esset sero .
Missa matutinalis Quasi modo geniti . Processio in albis; maior missa
Resurrexi , ad quam sint omnes cappis induti.

<FERIA SECUNDA POST OCTAUAS PASCAE>


Feria secunda ponatur ad legendum liber Actuum Apostolorum usque
ad sequentem dominicam. Ad utrumque nocturnum et ad omnes horas
Alleluia dicatur usque ad Ascensionem Domini. Post capitulum pulsata
tabula loquantur in claustro. Post Nonam, cum exierint de refectorio,
pergant in capitulum et supplicent ante et retro pulsetque prior tabulam
tribus ictibus dicatque ter Deus in adiutorium meum intende. Domine ad
adiuuandum me festina
et conuentus idem ter respondeat adiungentes Gloria
patri. Kyrieleison. Christe eleison. Kyrieleison. Pater noster
et prior Et ne nos.
Adiutorium nostrum in nomine domini
, conuentus Qui fecit coelum et terram
et a priore dicto Benedicite post loquantur in claustro. Hic loquendi ordo
teneatur usque ad idus septembris priuatis diebus, nisi ieiunium fuerit.

Torna all'inizio