Alphanus Archiep. Salernitanus: Sermo super evangelium

Col. 1268


[1268A] propinquum conspiciunt publicanum, felici jam audacia
praesumentes, ipsum fontem non adire dubitant
cum reliquis peccatoribus publicanis. De qua nimirum
publica communione fontis aeterni per Prophetam
dicitur: «In illa die erit fons patens domus
David, habitantibus in Hierusalem, in ablutionem
peccatoris, et menstruatae (Zach. XIII, 1).» Fons
opertus ac occultus est unigenitus Patris invisibilis
Deus; fons vero patens est idem Deus incarnatus,
qui fons patens recte domus David dicitur, quia
Redemptor noster ad nos venisse ex David genere
non dubitatur. Hunc profecto misericordiae fontem
tu, Pharisaica superbia, paras obstruere, dum sitientes
et aridos ab ejus accessu niteris elato supercilio
prohibere: hic per os Isaiae tibi promittebatur haustus
[1268B] cum dicebat: «Effundam enim aquam superficientem,
et fluenta super aridam; effundam spiritum
meum super semen tuum, et benedictionem super
stirpem tuam; et germinabunt inter herbas, quasi
salices juxta praeterfluentes aquas (Isai. XLIV, 3).»
Hic iterum promittebatur, cum et alibi diceret: «Et
eris quasi hortus irrignus; et sicut fons aquarum,
cui non deficient aquae (Isai. LVIII, 11).» Sed tu in
fastum tumidae elationis impudenter erecta, et de
falsae justitiae singularitate lenocinanter inflata, gratis
expositum salutis aeternae fontem contumaciter despicis,
et vivifica superni fontis fluenta fastidis. Accedens
enim ad discipulos Domini, tumens et arrogans,
Pharisaeae pestiferae superbiae virus, quod in
pectore tuo erat, effundis, et elationis ventum, quam
[1268C] tumida mente conceperas, praerapidi ac male spumantis
oris spiramen exsufflas. Quare, inquiens,
cum publicanis et peccatoribus manducat magister
vester? Idcirco plane cum talibus comedit, ut de publicanis
justos, de peccatoribus sanctos, de criminosis
reddat apostolos. Vocat enim peccatores, ut
eos propria virtute justificans efficiat innocentes. Sic
nimirum, sic alibi, dum bona tua, Pharisaee, in templo

Torna all'inizio