filium vidua Sareptana, et ab Eliseo Sunamitis. 
10.  Meliorem invenirent . Meliorem resurrectionem  
vocat excellentiorem gloriam in resurrectione,  
quanto enim magis quis patitur, tanto magis  
coronabitur 
11.  In melotis, in pellibus . Vestimentum est ex  
pilis, ut aiunt, camelorum factum, quo vel caprinis  
pellibus quis in veteri populo Judaeorum usus sit,  
aperte Scriptura non dicit: Joannes autem Baptista  
usus est. 
12.  Repromissionem . Beatitudine animarum recepta, 
resurrectio corporum, quam sanctis suis promisit  
Deus, ideo adhuc differtur, ut simul omnes  
resurgamus, quatenus, in communi gaudio omnium,  
majus fiat singulorum. 
CAP. XII.—1. LANFR.  Impositam nubem . Multitudinem 
sanctorum vocat nubem, quia verbis pluunt  
et miraculis coruscant. 
2.  Omne pondus . Pondus vocat peccatum, sicut in  
psalmo:  Quoniam iniquitates meae supergressae sunt  
 caput meum; sicut onus grave gravatae sunt super me   
( Psal . XXXVII). 
3.  Consummatorem , id est, qui nos consummabit,  
id est, animae et corporis perfectam beatitudinem  
dabit. 
4.  Gaudio . Vel regni coelestis, vel regni terreni,  
quod sibi oblatum est.
  |  
  |