populum multum liberare. Imo ut a pluribus voce insultacionis
michi dicitur, quod usque nunc credere non potui, quod ipse solus
de tota illa navi submergitur quia volebat alios liberare. Heccene
reddis, Domine, populo tuo, heccene reddis servo tuo et ministro spirituali,
qui tanto fervore desiderabat te laudare, benedicere et predicare
in Iherusalem civitate sancta, quod quando hoc dulciter mecum conferebat,
nec poterat lacrimas continere? Et nunc vere credo, quia dedisti
ei Iherusalem civitatem supernam, et ad te Deum suum introivit
gloriosus cum multo populo et cetu religiosorum et fratrum cum
quanto, ut credo, nullus nostris temporibus introivit. Sed tibi omnipotenti
modus alius ab isto non deerat, quo illum introduceres
cum omnibus suis et non per Machometistas, qui dicunt, quod tu,
Iesus filius Marie et Nazareth Galilee homo solum et non Deus,
quamvis propheta magnus sis, tamen Machometus apud Deum te
maior, contra ipsum Machometum nos adiuvare non potes. Nobis autem
e contrario dicentibus, quia potes, sophistice concludunt: peyor
est, qui potest et suos adiuvare non vult. Sed ecce dum argumenta
sophistica non attendo, michi ostensive offertur, ymo probatur, quod
ex hijs que contigerunt, maxima multitudo christianorum negaverunt
Christum et facti sunt Sarraceni. Infelix ego homo, quis me liberabit
de corpore mortis huius (Rom., VII, 24)! Ego firmiter expectabam,
quod e contrario more solito eveniret. Cum enim pagani multos occidebant
ex christianis, multi ex paganis efficiebantur christiani, nunc,
proch dolor, e converso hec mutatio dextere excelsi in levam et sinistram
nobis, quia Sarraceni multos christianos occiderunt, et multi
ex christianis, qui remanent, legem, ymmo perfidiam, Machometi suscipiunt.
Hoc est enim quod super omnia me affligit, et nunc nullum
est michi refrigerium aliud, nisi tu Deus. Et relictus sum solus in
Baldacto a sociis in profundis partibus orientis, et de occidente a pluribus
annis aliqua nova non habeo de fratribus meis sive de ordine.
Magistro etiam qui me misit, nescio quid accidit, quia de multis et
lacrimosis litteris quas ei pro succursu transmisi, nec cedulam aliquam
responsionis accepi. Ego autem propter te mortificor tota die, estimatus
sum sicut ovis occisionis (Psalm., LXIV, 23). Extraneus factus sum
fratribus meis et peregrinus filiis matris mee (Cf. Iob., XIX, 13). Pro te,
Domine, dimisi mundum et veni ad ordinem, ut ita dicam, et veni
te nunciare Sarracenis et Tartaris et veni in altitudinem maris
et tempestas concussit me (Cf. Jon., II, 4). Non me demergat tempestas aque!
Scio enim, Domine, quoniam benigna est misericordia tua, licet modo
non ita clare videam. Quare te deprecor, o Deus, qui me creasti et
|
|