XLVIII.
De episcopis.
Episcopi vocant se fratres hoc modo: «Venerabili in
Christo fratri et amico speciali V. Dei gratia episcopo Faventino,
M. eadem gratia episcopus Imolensis salutem in domino» vel
«salutem cum sincere dilectionis ardore». Maiores autem
episcopos vocant patres et eorum nomina anteponunt, considerantes
maioritatem esse circa sanctitatem vel honestatem
vel quoad senilem etatem, nobilitatem, vel sapientiam
ampliorem, largas divitias vel civitatem maiorem, vel
quia primo fuit in dignitate; et scribunt talibus in hunc modum:
«Venerabili in Christo patri, amico et domino suis meritis
honorando I. Ariminensi episcopo D. Foripopuliensis episcopus
in vero salutari salutem».
XLIX.
De episcopis ad subditos.
Episcopi vocant filios qui sue iurisdictionis existunt;
et nomen prelati mittentis premittitur tali modo: «Henricus
Dei gratia Bononiensis episcopus dilecto in Cristo filio tali cappellano
vel clerico salutem et benedictionem». Item prelatos
subditos vocant fratres hoc modo: «A divina miseratione Mutinensis
episcopus dilecto in domino fratri abbati sancti Petri»
vel «preposito, priori» vel «archipresbitero talis loci salutem
in salutis auctore» vel «felicibus aut votivis successibus
abundare».
|
|