Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 117

Liber II


genere, quae honestae ab hominibus et laudabiles existimantur. Si ad eos scribemus, qui nos fortuna et dignitate multo antecellant, exordio plerunque utemur et quum in eo, tum in tota epistola benevolentiam summam captabimus, nisi forte illis valde familiares simus. Dabimus autem operam, ut tota epistola tum verbis, tum sententiis gravis ornataque sit eosque omnibus in rebus nos magnificare ostendemus. ita tamen cum illis loquemur, ne nos ipsos contemptos abiectosque reddamus, praesertim si non vel aetas vel nobilitas vel virtus aliqua commendabit. Ab omni vero non solum epistola, verumetiam cognitatione nostra, adulatio atque assentatio in primis abesse debet: libero, ut ego quidem sentio, homine indigna. neque ulla vel temporis vel personae vel necessitatis ratio apud nos valere tantum debet, ut cuiquam de ipso mentiamur. Nam tametsi credulos et stultos homines nec non gloriae cupidos falsis laudibus decipimus, nos tamen mentiri non debemus. Si vero aliquod de se illi iudicium aut ingenium habeant, nos stulticiae et vanitatis accusant, qui quod nobis persuasum non sit, aliis persuadere studeamus. Nominare autem quenquam unum in numero multitudinis, qui recte, atque ex antiquo usu scribere volet, etiamsi ad pontificem aut regem scribat, non debebit. vox enim illa si ad alterum referatur,

Torna all'inizio