: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 3


INCIPIT HISTORIA QUORUNDAM NOTABILIUM FACTORUM QUE TAM IN MARCHIA QUAM IN LOMBARDIA
QUAM IN ALIIS MUNDI PARTIBUS SUNT PERPETRATA.
EORUM que ab inicio mondi facta sunt usque nunc, noticiam minime haberemus, nisi
proborum virorum diligentia istorias descripsissent in quibus vicia et scelera malorum
hominum arguuntur, virtutes vero bonorum et opera laudabilia commendantur.
Istoriografforum itaque vestigia pro nostro modullo imitantes, quedam
que nostris temporibus facta sunt in partibus Marchie, vel Lumbardie seu etiam extra fines
Italie in presenti opuscolo decernimus sub compendio litteris declarare; ut posteri hec legentes,
preteritorum memoria instruantur quid circa presentia vel futura elligere debeant vel vitare.
Set, cum sit omnibus manifestum, quod concordia parve res crescunt, discordia vero maxime
dillabuntur, patet igitur quod concordia est totis viribus elligenda et discordia modis omnibus
est evitanda
.
QUALITER AZO MARCHIO ESTENSIS IN VERONA SUOS ADVERSARIOS SUPERAVIT. - Anno
itaque Domini 1207, cum vir illustris Azo marchio estensis de voluntate partium, comitis
videlicet Sancti Bonifacii et Monticulorum civitatis Verone regimen suscepisset et prudenter
in suo regimine se haberet, Monticuli, favore Ezelini de Romano qui vitam terminavit in
hereticam pravitatem, facta coniuratione contra eum, de Verona ipsum subito eiecerunt. At
ille ut pote vir magnanimus et astutus tantum dedecus vindicare intendens, amicis suis undique
congregatis, in manu valida ivit Veronam, parte comitis prebente sibi auxilium et favorem.
Ecelinus e contra, collecta multitudine bellatorum, in subsidium Monticulorum perrexit
Veronam. Et factum est prelium equestre maximum in Braida Veronensi, in quo pars
marchionis et comitis adversarios strenue superavit. Mantuani vero, conducti pecunia, comuniter

1



5




10




15




20

Torna all'inizio