Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 338

Tomus I


quasdam inimicae gentis acies milites nostri viderunt,
et statim gradientes promptius ad certamen
sicut leones ad praedam, adversarios
terga dantes versus Foggiam sequebantur: nos
vero trahentes nostrum exercitum post eosdem,
quos relinquere nolebamus, quanquam festinaverimus
juxta posse, tamen nequivimus in
primis ictibus applicare. Nihilominus tamen
in campestri conflictu dure direque arma
nostrorum cum armis hostium disputarunt, et
examinaverunt lanceae lanceas, et gladii gladios
sunt experti. Applicantibus nobis veruntamen
statim definitiva sententia fuit lata, ita quod
fractis hostibus, gladio peremptis innumeris,
et pluribus captivatis ferro aperuimus
civitatem Foggiam, et intravimus violenter:
ibi fuit terribilis strages hominum, et caedes
rebellium aspera subsecuta, quorum omnium
fuerat Capitaneus Otho Marchio de Heynburg,
ac totus noster exercitus spoliis est
ditatus. Sequenti vero mane, cum ad cunterendas
reliquias hostium, qui apud Trojam
remanserant, cum legato cum magna potentia
procedere crederemus, ecce rumor nobis
innotuit quod idem legatus et alii relictis
omnibus bonis suis disropati turpiter a
Trojanis se perfugae subsidium absentarunt.
Sicque Deo dantes honorem et gloriam
et non nobis liberavimus patriam, et a
jugo solvimus invasorum. Vos igitur ex his
in fide regia confortati, mentem et animum

Torna all'inizio