Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 127


IV 5

Satis intelligere possumus, quante amaritudinis calicem vobis propinaverit Dominus in obitu fratris
vestri. Porro vir erat perfecti consilii, vir probate amicitie, vir examinate virtutis. Unde non tantum
vobis cecidit, sed multorum est casus eius. Non ergo mirum, si doloris sentitis aculeos; non mirum,
si oculos resolvistis in luctum. Verum etsi legatur: fili, super mortuum produc lacrimas et quasi dira
passus incipe lamentari, scriptum est tamen: modicum plora super mortuum, quoniam requievit
spiritus eius. Non ergo contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent; quin immo, cum iam
tristitie debitum carnis conditioni solveritis, consolationi solvite, quod debetis.

IV 6

Bibimus de amaritudinis calice, de quo potavit vos Dominus in obitu filii vestri, in quo vobis non
defuit causa tristitie nec defuit causa doloris et quidem nec nobis, qui successibus vestris quasi quadam
idemptitate communicantes affectuum felicium sumus participes et contrariorum non sumus
expertes. Verum quia Dominus dedit, Dominus abstulit, voluntati eius conformemus et nostram; in
eo consolationis remedium assumentes, qui ponit humiles in sublimi ac merentes erigit sospitate,
qui post tempestatem tranquillum facit et post nubilum dat serenum. Consolemini ergo, sperantes
in Domino, quod in adeptis filiis et aliis, quos adhuc etas vestra promittit, vobis optata recompensatione
restituet, quod nunc in adempto amare videtur amissum.

IV 7

Bibi calicem amaritudinis, quem propinavit mihi et vobis transitus Ebuli cari nostri. Certe inebriavit
me absinthio et felle potavit mors eius, quem, dum adhuc ordiretur tela vite, Dominus pro velle
succidit, cum abbreviato ordinario vite cursu, antequam in virum cresceret, mors precurrens ipsum
nimis tempestive rapuerit et raptum festina receperit sepultura. Porro mihi vivebat uterque in eo:
pater pro nomine et frater pro moribus, unde hoc mortuo uterque mihi remoritur, presertim, cum
pro eo nullus palmes remanserit, qui respondeat pro radice. Sane satis hec acuunt doloris aculeos, et
utinam non sic ebibisset spiritum meum adolescentis tam cari dilectio, ut amare fieret tam amarum.
Ecce, angustia magna iam didici, quod extrema gaudii luctus occupat et risus dolore miscetur. Verum
cum multa sit nobis afflictionis materia, non oportet, ut plus expressio mee turbationis dolorem
adiciat, sed recurramus ad illum, qui est pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui
ponit humiles in sublimi et merentes erigit sospitate. In eo quidem, qui non derelinquit sperantes in
se nec patitur fideles suos supra posse temptari, consolationis spiritum assumamus memores, quod
rex et propheta David amarissime filium flevit egrotum, sed mortuum non ploravit, et merito, quia
condicione hac mundum ingredimur, ut egrediamur. Per hoc stadium cucurrere preteriti, presentes
transeunt transcurrentque futuri. Ad hec nulla defenditur etas, nulla progenies est immunis. Quapropter
humiliemur sub virga Domini, quia procul dubio manus eius tetigit nos, et correctionis
huiusmodi onus quantumcumque grave patienter feramus, quoniam, etsi tamquam Dominus potens

Torna all'inizio