| dum candentem gulam ipsius linealis ordo depingeret murenarum.
 Sic miratur in iila equales scapulas humili planicie subsidentes
 terga plana promittere, a quibus sulcus decliuus in medio utrunque
 latus gracili iocunditate iungebat. Sic miratur in illa brachia
 decenti proceritate distensa amplexus suadere dulcissimus, dum
 eius manus modica eleuacione pinguescerent et digitorum extrema
 tenui producta libramine ungues eburneos presentarent, que brachia,
 manus, et digiti sereni candoris lacteo fulgore nitebant. Sic miratur
 in illa lati pectoris equalitatem extensam, in cuius planicie duo urbera (sic)
 ueluti duo poma surgencia aeris natura quasi geminas cacuminauit
 in pilas. Et demum staturam eius eque proceritatis
 attendens prestanciori forma putat  et concipit esse membra latencia,
 dum uere putet et patenter inspiciat in eius composicione persone
 naturam in aliquo nullatenus delirasse.
 Summo igitur studio Paris iuxta Helenam, modestie finibus non
 omissis, fit propior et dum in eius lumina figit intuitum, Helena
 intuentis aspectus ex suorum aspectibus mutua relatione repensat.
 Placuit enim Helene forma Paridis plus quam de eo perambula predixere
 preconia, cum de eius forma sibi sit ipsa iudex et testis, asserens
 in corde suo nusquam uidisse hominem similis speciei nec qui
 tantum suo affectui conueniret. Nunquid ergo Helena ad festiua
 solacia que fiebant in templo flectit intuitus aut ad aliena colloquia
 uertit caput. Sane inspiciendi Paridem auiditate correpta curis
 tota deprimitur, ad alid inspectura sua lumina non retorquens.
 Quam dum Paris percipit sibi suis luminibus blandientem, gaudet
 suos radios uisalues uisualibus Helene radiis commisceri, et sic per
 mutuas et placidas uisiones sibi inuicem consonantes communis
 amoris uehementiam manifestant, et dum ambo cogitant in seipsis
 qualiter eorum vnusquisque alteri sue intencionis archana reuelet,
 ausus est Paris per intersigna uocis uicaria primicias exsoluere uoti
 sui. Sed Helena, tamquam ardore tunc excussa consimili, sentit
 Paridis appetitum et signa similia rependit eidem. Monet eciam
 nutu eum ut inter tumultus ludencium fiat sibi magis propinqus. Ad
 quod Paris, omni pudoris omissa caligine, sessioni Helene uinicius
 appropinquat, et quod signis latenter commiserat latenti tamen et
 submissa uoce uulgauit. Et sic uacantibus aliis ad ea que iocose
 | 
 |