Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 166


quidem Dei fultus timore beatique Marci Veneciam intravit ibique aliquantis diebus orationis studio et domni Petri ducis precibus constrictus commoratus est. Quem cum domnus dux digna veneratione coleret et sedulae divina colloquia simul agerent, expertus est abbas ducem prorsus terrena parvipendere, habitamque dignitatem non ambitionis studio, sed subditorum solatio obtinere. Iniunxit tamen sibi dicens: "Si vis perfectus esse, relinque mundum huiusque dignitatis apicem, et in monasterio Deo servire festina". Cui dux: "Egregie", inquid, "pater et meae animae lucrator, suma aviditate tuis monitis obtemperare gestio, sed aliquanti temporis spacium rogo, interim meam facultatem disponere queam. Postea vero tuo monasterio tuique regiminis vinculo submissus Deo militare cupio". His quidem determinatis, certam diem decreverunt qua abbas Veneciam ad eundem suscipiendum reciprocaret; tum, accepta licencia, ad suum monasterium repedavit.
[17.] Antedictus vero dux ceptam patriae salutem sollerti studio procurare non desiit, licet aliquanti, quorum consilio, ut diximus, patriarcha imperatorem adiit, sue ditioni perversos repugnatores efficerentur adeo ut suam vitam crudeli funere perdere molirentur. Tamen tante bonitatis et divinae virtutis gratia vigebat, ut quicquid ipsi de se clanculo iniqua machinatione determinarent, nemine indagante, cognosceret. Nullique resistente aliquod nefas recompensare voluit, sed equo animo Dei timore omnia tollerando sustinebat.
[18.] Inter haec, statuta die prelibatus abbas ad Venetiam reversus est ea occasione quo Hierosolimam ire vellet. Quem Petrus dux libenter suscepit et prima nocte diei kalendarum septembriarum ipse unam cum Iohanne Gradonico, nec non Iohanne Maureceni, suo videlicet genero, nesciente uxore et filio omnibusque fidelibus, occulte de Venetia exierunt. Qui non procul a sancti Illarii monasterio equos assendentes, iam detonsis barbis velocissimo cursu viam carpere ceperunt, in tantum ut tercia die Mediolanensem ruram transeuntes, Vergelensem urbem conspicerent. Sequenti vero die Veneticorum populi perditum pastorem

Torna all'inizio