Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1039


17 Innotescente igitur apud multos beati Francisci tam doctrinae
simplicis veritate quam vitae, coeperunt post modicum viri quidam
ipsius exemplo ad poenitentiam animari et eidem, relictis
omnibus
, habitu vitaque coniungi. Ut autem novis filiis sancti iam
merita remunerari coeperunt, coepit et amplius ipse nova spiritus
consolatione repleri, coepit et illorum diligentius invigilare saluti.
Hinc paterno eos affectu demulcens et fovens, novis non destitit
monitis informare, docens ipsos sanctae paupertatis et verae simplicitatis
viam indeclinabiliter ambulare. Iam sex fratrum septimus
ipse pater iucunda societate gaudebat, qui inter minores in omnibus
non ut maior sed ut minimus se gerebat, cum adhuc sui suorumque
processum prorsus ignorans, scire pusilli gregis exitum vehementer
optabat.
18 Cum ergo se quadam die devotius, uti consueverat, orationi
dedisset, et super impensis sibi divinitus beneficiis gratias agens
annosque male transactos in amaritudine animae suae recogitans,
Domino tremebundus assisteret, coepit passim menti ipsius mira quaedam
suavitas et laetitia superfundi, in tantum ut etiam a seipso deficeret;
donec tandem de peccatis concreta caligo penitus fugaretur,
sibique usque ad quadrantem novissimum remissionis debiti culparum

Torna all'inizio