80 Que uero terminant ablatiuum in e , mutant e in a , ut "tempore,
tempora". 81 Genitiuus pluralis nascitur ab ablatiuo sic: cum
in i uel in e et i desinit, correpta i assumit um , ut "sedili, sedilium",
"tricipite, tricipiti, tricipitium", "sapiente, sapienti, sapientium",
nisi sincopa, ut "merentum" pro "merentium". 82 Excipiuntur
comparatiua, ut "minore, minori, minorum", et in us, il,
or, ex, quando sunt communia, ut "uetus, uetere, ueteri, ueterum",
"uigil, uigile, uigili, uigilum", "memor, memore, memori,
memorum", "supplex, supplice, supplici, supplicum"; "parers"
etiam, quando duum est generum, "parentum" facit. 83 Illa
quoque que pares habent sillabas in nominatiuo et genitiuo mutant
e in i et assumunt um , ut "collis, collis, colle, collium", "edes,
edis, ede, edium"; "uatum" tamen pro "uatium" dicitur. 84 Excipiuntur
"iuuenum", "canum", "panum". 85 In as quoque mutant e
in i et assumunt um , ut "ciuitate, ciuitatium"; fit tamen in his concisio
frequenter, ut "probitatum". 86 Que uero nominatiuum terminant
in duas consonantes, si ablatiuus in e sola<m> finiatur,
|
|