Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 598


per indicia a litterarum, sed per vivę vocis officium patenter exponant. Huic enim bello
quod zelo divini fervoris estis aggressi, non segniter, sed omni virtutis instantia Romana
sedes accurrit, brachium porrigit, clipeum defensionis obponit et vos, ut magis ac
magis contra menbra diaboli non enerviter insurgere debeatis, accendit. Igitur unusquisque
vestrum divinę virtutis mucrone precinctus dicet: "Si quis est Domini, iungatur
mecum"; sicque cum Moyse quasi de porta in portam castrorum tanquam fervidus
bellator in sacrilegos irruat, ut symoniacę venalitatis et clericalis adulterii ianuas,
per quas diabolus in vestram fuerat ingressus ecclesiam, cesis cadaveribus claudat.
Omnipotens, dilectissimi filii, sua vos dextera benedicat et per officium beati apostoli
sui Petri ianuam vobis celestis regni aperiat
.
His salutiferis ammonicionibus accensi Cremonenses placitum Dei mox incipiunt,
symoniacos et fornicatores ab ecclesia sua expellunt. Quos imitantes Placentini Romane
se continuo subiciunt obedientię et Dionisium eorum episcopum a beato papa excommunicatum
abiciunt et omnes Pataream per sacramenta confirmant.
Eodem tempore Ugo Candidus, de quo superius mentionem fecimus, post multas
et varias miserias, quas sub Cadolo passus est, tandem ad venerabilem papam veniens,
veniam peciit et impetravit. Cunque ad Hyspaniam legati fungens officio mitteretur,
quicquid edificabat, iterum dissipabat. Nam symoniacos primum quidem validissime
persequebatur, postea vero accepta pecunia reconciliabat. Quod dum compertum Romę
fuisset, eum ab Hyspanis statim revocant et Romę, habitare precipiunt, hanc in eum
humanitatem ostendentes precipue reverentia ordinatoris eius, beati scilicet papę Leonis.
Interea prefatus Guido archiepiscopus Mediolanum veniens, penitentia ductus, de
positis pontificalibus insigniis, privato vivebat scemate. Quod videntes ecclesiarum
venditores, de quibus supra mentionem fecimus, animum eius levem ad deteriorem
partem citissime inflectunt, mortale ei dantes consilium, ut episcopatum cuidam Gotefrido
clerico, nobili quidem progenie orto et satis facundissimo, sed ad omne nefas
prono, venderet et sese ad arces transferret. Quod et sine mora factum est. Prefatus
vero Gotefridus consilio symoniacorum et Mediolanensium capitaneorum et Longobardorum
episcoporum Alpes transiit, regem adiit animumque regis utpote adolescentis
facillime venatus est. Nam et Pateream promittebat se destructurum et Erlimbardum
vivum capturum et ultra montes missurum, si ei per investituram Mediolanensem traderet
episcopatum. Huius rei gratia et aliquantula pecunia data investituram, quam
petebat, accepit, sed episcopatum non obtinuit. Nam a Deo protectus Erlimbardus, ut
audivit eius conatum, congregans multitudinem Dei exercitus, omnia castra ad ius episcopi
pertinentia ab eius subtraxit dicione. Dehinc apud Castellionem, suum hereditarium
castrum, per multos dies eum obsedit. Quod cum obsideretur et pene capi
posse videretur, symoniaci et concubinati clerici noctu ignem in media Mediolanensi
civitate iniecere auctore quodam clerico, cuius nomen investigandum sollerti lectori
relinquo, pro certo sciens et indubitanter affirmans auctorem tanti flagicii dignum non
esse sacerdotio. Quid plura? Ignis edes corripiens gloriosasque basilicas beatorum
devastans martirum, ad ultimum medietatem civitatis victor consumpsit. Quod ubi

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio