Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 18


tertium, videlicet, quod felicitas consistat in bonis
animae, non in bonis corporis. Cum enim corpus ordinetur
ad animam, sicut materia ad formam, et sicut
imperfectum ad suam perfectionem, bona corporis sunt
imperfecta respectu bonorum animae: propter quod huiusmodi
bona non dictat ratio sic prosequenda esse, ut
bona animae. Felicitas igitur, ex quo dicit bonum perfectum,
dicit bonum secundum animam, et secundum rationem.
Nam in operatione animae secundum rationem,
consistit perfectum bonum humanarum, ut declarari habet
I. Ethic. Cum igitur voluptates, et delectationes sensibiles
non sint bonum perfectum, nec bonum secundum
animam, et secundum rationem, constat in talibus non
esse felicitatem ponendam. Quod autem huiusmodi voluptates,
non sint bonum perfectum, et sufficiens, de levi
patet. Nam quod sic bonum est, satiat appetitum: huiusmodi
autem voluptates appetitum satiare non possunt, ut in
seipso quilibet experiri potest. unde Philosophus 3. Ethi.
loquens de talibus delectationibus ait, quod insatiabilis
est delectabilis appetitus. Secundo in talibus non est ponenda
felicitas, quia non sunt bona secundum rationem,
sed magis sunt bona secundum sensum, bona enim secundum
rationem quanto maiora sunt, tanto magis reddunt
rationem liberam, et expeditam. Nam quod secundum
rationem existit, inconveniens est quod rationem impediat:
sed huiusmodi delectationes sensibiles si vehementes
sint, rationem obnubilant, iuxta illud 3. Ethicorum, Si
tales delectationes magnae, et vehementes sint, cognitionem
idest rationem percutiunt. Tertio non est ponenda
felicitas in voluptatibus sensibilibus, quia talia magis sunt
bona corporis, quam animae. Cum enim corpus ordinetur
ad animam, et non econverso: si felicitas est finale
bonum, ad quod bonum alia ordinantur, huiusmodi bonum
non est ponendum in voluptatibus sensibilibus, quae
sunt bona corporis, sed magis in operibus virtutum,

Torna all'inizio