<DE UIGILIIS ASCENSIONIS CHRISTI, IOANNIS BAPTISTAE,
APOSTOLORUM PETRI ET PAULI, OMNIUM SANCTORUM,
BEATI GREGORII ET DOMINICAE ANNUNCIATIONIS>
Missae uigiliarum Ascensionis Christi, Ioannis Baptistae, apostolorum
Petri et Pauli, Omnium Sanctorum festiue celebrentur. Si quaelibet
harum uigiliarum uel alia aliqua, quae festiue celebretur, dominica
die euenerit, totum seruitium noctis et missa matutinalis de dominica
agatur; maior uero missa, cum Alleluia post responsorium de uigilia
dicatur excepta Dominicae Natiuitatis uigilia, in qua si ita euenerit in
tercio nocturno de ipsa uigilia cantatur et legitur. In crastino ante
Nocturnas Uigilias pulsentur signa, bina et bina, dehinc simul omnia.
Ad inuitatorium tres in cappis, tria responsoria in tribus nocturnis duo
et duo canant, quartum tres, octauum quatuor, duodecimum quinque,
quod post Gloriam a capite repetatur. Pronuntiato euangelio altare
discooperiatur, luminaria sicut ad Uespera praecedentis diei accendantur.
Antiphona ad Benedictus bis dicatur et thuribula similiter circumferantur.
Ad Primam duo signa pulsentur, tres cerei accendantur, similiter ad
Terciam et Sextam et Nonam. Ornentur sedilia, extendantur mappae
et tersoria, sicut supra dictum est. Missa matutinalis de ipsa solennitate
cum una collecta, nisi sit festiuitas alicuius sancti unde commemoratio
fiat; quod si euenerit, matutinalis missa erit de sancto et collecta prima,
secunda de ipsa solennitate et non amplius. Sacerdotes ad missas priuatas
similiter collectam unam. Dicta matutinali missa canatur Tercia, celebretur
missa in cappis excepta Purificatione sanctae Mariae, in qua ad
missam sint omnes albis induti propter cereos praeter cantorem et eos
qui circa eum sunt, quos cappis etiam indutos esse oportet. Excipiuntur
quoque beati Gregorii et Dominicae Annunciationis festiuitates, quando
intra Quadragesimam celebrantur. In his enim similiter sint omnes albis
induti praeter supradictos et eos, qui responsorium et tractum cantant.
Hi namque praecipiente cantore accedentes ad cantandum cappas in
choro induant et cum percantauerint, uenientes in uestiarium eas ibi
deponant. Cantor quot et quos uoluerit ad se uocet. Numerus cantantium
responsorium et Alleluia et caetera quae cantanda sunt in
arbitrio cantoris sit. Celebrata missa pulsentur omnia signa. Si aliqua
harum festiuitatum dominica die euenerit, dicta matutinali missa fiat |
|