Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 162


Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod ante animationem sanctificata fuerit. Ambrosius enim
dicit Lucae 1 de Ioanne Baptista: «Nondum illi inerat Spiritus vitae, et iam inerat
spiritus gratiae». Sed spiritus vitae anima est. Ergo in Ioanne Baptista gratia
animam praevenit. Sed quod Ioanni Baptistae concessum est, dubitari non
debet beatae Virgini concessum esse. Ergo et ipsa ante animationem sanctificata
fuit.
2. Praeterea, Hierem. 1, 5, dicitur: «Ante quam te formarem in utero, novi te»:
nec loquitur ibi de notitia qua bonos et malos cognoscit: quia per hoc nulla
praerogativa ostenderetur ipsius Hieremiae, ad quem dicta verba proferuntur.
Ergo oportet intelligi de notitia approbationis. Sed haec notitia est solum bonorum
et habentium gratiam. Ergo Hieremias antequam formaretur, gratiam
habuit: ergo et antequam animaretur: quia anima non infunditur nisi formato
puerperio. Ergo multo amplius ante animationem beata Virgo sanctificata fuit.
3. Praeterea, Anselmus in libro de conceptu Virginali dicit: «Decebat ut
illius hominis conceptio de matre purissima fieret, quae ea puritate niteret qua
maior sub Deo nequit intelligi». Sed maior puritas fuisset in ea, si anima eius
nunquam infectionem peccati originalis habuisset, quam si ad aliquod tempus
habuerit et postmodum mundata fuerit. Ergo anima illa nunquam originali peccato
infecta fuit. Aut igitur caro sanctificata fuit ante animationem; vel saltem
in ipso instanti infusionis anima gratiam suscepit per quam immunis a peccato
originali esset.
SED CONTRA, in partibus hominis est talis ordo quod anima est Deo propinquior
quam corpus. Sed virtus alicuius agentis prius pervenit ad ea quae sunt sibi
propinquiora, et per ea ad magis distantia. Ergo gratia sanctificationis a Deo
venit ad corpus per animam: ergo antequam animaretur sanctificari non potuit.
Praeterea, contraria nata sunt fieri circa idem. Sed gratia sanctificationis praecipue
originali peccato opponitur. Cum ergo ante animationem in prole peccatum
originale esse non possit, quia proprium subiectum culpae est anima rationalis,
videtur quod ante animationem beata Virgo sanctificata non fuerit.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR, quod nec etiam ante nativitatem ex utero. Sicut enim dicit
Augustinus ad Dardanum, «Sanctificatio qua singuli efficimur templum
Dei, non nisi renatorum est». Nemo autem renascitur nisi prius nascatur.
Ergo nullus habet gratiam antequam nascatur. Sed sanctificatio est effectus
gratiae. Ergo beata Virgo in utero matris sanctificata non fuit.
2. Si dicatur quod est duplex nativitas, scilicet nativitas in utero, quae conceptio
dicitur, et nativitas ex utero, quae communiter nativitas nominatur, et beatae
Virginis regenerationem sanctificationis praecessit nativitas in utero, sed non
nativitas ex utero. Contra. Dominus Ioan. 3, 7, generationem spiritualem, quae

Torna all'inizio