Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 211

libro VII


. (1) INCIPIT SEPTIMUS LIBER.
DE GENERALIBUS DOCUMENTIS ET PRIUS
DE INVENTIONE MATERIE.
(2) His ita premissis, que in epistolari dictamine secundum elegantiam stili Gallici attenduntur, generalia circa materiam consideranda restat ut amodo videamus, que adeo sunt necessaria quod quicumque hec ignorat non est dignus nomine dictatoris.
(3) Prius ergo debet ille qui dictare proposuit totam materiam in sue mentis armario premetiri, iuxta illud:
(4) "Materiam primo mens provvida pervolet omnem
Discutiat bene quid precedat quidve sequatur
(5) et sic, iuxta possibilitatem ingenii sumpta materia, debita ordinatio et plena facundia subsequatur.
2. (1) DE DUPLICI ORDINE INVENTE MATERIE.
(2) Ordo dicitur esse duplex, scilicet naturalis et artificialis. (3) Naturalis a rerum gestarum serie non declinat; (4) artificialis est pulcrior, quia multotiens expedit et delectat dum prima mediis et media ultimis preposterat et commutat. (5) Nec poete

Torna all'inizio