Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 118


Quod vero istiusmodi naturalis iustitia omnibus omnia fecerit consortiva,
ex illo verbo presumendum est, quo dicitur communicantis bona
sua cum ceteris in seculum seculi iustitia permanere. Dispersit, ait,
dedit pauperibus, iustitia eius manet in seculum seculi. Item ex quodam
Proverbio: Rex iustus erigit terram, vir avarus destruit eam. Cum
itaque hec iustitia naturalis mundum ipsum et omnia, que in eo sunt,
censuerit esse communia, avaritia postmodum possessionum iura in
singulos dispensavit. Inde postea rerum cupiditates, honorum libidines,
contentiones et iurgia bellorumque certamina prodierunt. Que utique
malorum lues expiari numquam poterit, nisi aliquando in humanis:
pectoribus hac rescintillante iustitia ad quamdam etsi non ad integram
veteris communitatis gratiam redeatur; ut puta, qui inimici erant ad
invicem, qui rebelles, qui hostes, qui nichil umquam de terrenis concorditer
communiterve possederant, iam subpullulante in eis naturalis iustitie
equitate misceant animos, amicitias iungant, affinitates contrahant,
communibus alloquiis et moribus iam incipiant communiter prepotiri.
Huic tanto bono, quod naturalis iustitia operatur, nil aliud dignius
quam nomen pacis aptabimus, dummodo hic non pacem Ierusalem, que,
sicut tractandum restat, maioribus exultat meritis, sed pacem, de qua
cepimus agere, pacem scilicet Babilonie, reputes memoratam; quamquam
dici valeat divina quodammodo iustitia pacem Babilonicam operari, si
advertas omnes homines eiusdem generis esse non tantum per carnis
legem, sed etiam per dei similitudinem. Ipsius enim, inquit Aratus,
ipsius et genus sumus; genus ergo cum simus dei et nobilissima dei ymagine
omnes pariter exemplemur. Qui tanta unimur similitudine nulla umquam
contra invicem deberemus rixantis animi dissimilitudine obviare. Quemadmodum
et aves eiusdem generis amice sibi sunt, hostilis inter se odii

Torna all'inizio