foret, quia, postquam Mediolanenses hoc pro certo cognoverint, 
rege pernimium a nobis adhuc distante nec aliquod auxilium 
nobis nunc prebere valente, statim nos omnes, quos capere 
potuerint, interficient, reliquos vero, qui manus ipsorum 
effugerint, de terra eicient ac omnia ipsorum bona sine 
dubio eis auferent." Quapropter valde ipsum Sicherium 
rogavit, quatenus Mediolanum non pergeret nec litteras illas, 
quas secum attulerat, illuc deferret, preterquam si ipsos omnes 
mori desideraret. Sed omnino deprecatus est eum, ut ipse 
ad regem rediret gratesque multas de hoc, quod eis fecerat, 
ab eorum parte referret timoremque in Mediolanensibus 
quem habebant regi notificaret et litteras ipsas, quas a curia 
reportaverat, ipsis Laudensibus dimitteret; dicens ei, ut, si 
aliquod tempus venerit, quod ad ipsas litteras Mediolanensibus 
ostendendas aptum fore ipsis videatur, rege videlicet in Lungobardiam 
veniente et ad ipsos Laudenses appropinquante, satis 
ipsi illas litteras Mediolanensibus tunc sine aliquo timore 
ostenderent. Que verba ut ipse Sicherius talia a Laudensibus 
proferri audivit ac eorum voluntatem, ne Mediolanum appropinquare, 
cognovit, qui multum eis servisse ac maxima 
dona a Laudensibus reportare putabat et eos magis offendisse 
quam ipsorum gratiam adquisivisse presensit, quamvis inde
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |