iuste vel iniuste, iure, usu seu abusu, vel quolibet modo
vel iure aut ingenio; que omnia et singula eis finivit et
refutavit. Insuper autem, iure proprio, ad confirmationem
huius liberationis, absolutionis contractus, vendidit,
dedit, tradidit atque concessit eisdem P. et I.,
et eorum heredibus ac cui concesserint, in perpetuum,
integre videlicet, unam petiam terre et cultus cum resedio
et habiturio ac domo in quo pro eo residebant,
positam loco tali, hos fines habentem: a primo latere et
cetera; et omnes terras et possessiones et res quas tenebant
ab eo sive pro eo, fines ponantur et cetera. Item
finivit et refutavit eisdem et eorum heredibus, in perpetuum,
videlicet omnes terras alias et possessiones et
res mobiles et inmobiles quas ipsi habent, tenent vel
possident titulo emptionis vel afficti, vel alio modo vel
iure, vel ab aliqua persona vel loco, ipsi vel alter pro
eis, et ponantur fines et cetera. Et insuper omnem mobiliam
et peculium eorum, et omnes denarios et res ac
bona ipsorum et cuiuslibet eorum, quos et quas et que
nunc habent vel tenent ac possident ipsi vel alter pro
eis, aut sunt de cetero habituri; et generaliter insuper
omne ius et actionem, usu[m] et requisitionem, tam realem
quam personalem, utilem et directam vel mixtam,
aut aliam sibi conpetentem vel pertinentem, contra eos
vel eorum heredes, et bona omnia undecunque et qualitercunque,
aliqua lege vel usu, agere vel convenire aut
persequi poterat de personis eorum, suorumque heredum
seu [in] infinitum descendentium, sive pro predictis et
de predictis et singulis, vel eorum occasione, reali vel
personali actione. Item habuit et habere promisit firmas
et ratas, et firma et rata, omnes et singulas venditiones
et alienationes, promissiones et obligamenta omnia et
contractus attenus ab eis vel ab aliquo eorum, seu ab
eorum antecessoribus, huc usque factas et f acta, aut de
cetero facienda in futurum; promisit etiam de cetero
eisdem non facere aliquam conperam vel acquistum,
nec aliquod privilegium ab aliqua persona vel loco acquirere,
per se vel per alium, contra personas ipsorum,
vel alicuius eorum, seu eorum descendentium; et nichil
|
|