Decano et vicecancellario refulgenti domino Iordano Iohannes de
Capua, domini pape notarius, desiderium serviendi continuum et placendi
animum studiosum.
Cordis vestri nativa benignitas miretur et doleat, quod cum ego de
domo mea Capue ac diversis partibus regni sim bona plurima sepe percipere
consuetus, nunc tamen nichil meis necessitatibus oportunum possum
inde consequi sine interventu dispendi manifesti. Cum itaque mea deposcant
merita, ut serenissimi domini nostri regis virtuosa sublimitas mihi
sit in omnibus et per omnia gratiosa, peto humiliter et postulo reverenter
ut ab ipso mihi efficacissimas litteras impetretis, per quas mei nuntii speciales
ad me, pedes vel eques, de quacumque parte regni et principaliter de
Capua redituri, regressum habeant ad me liberum et ab omnibus obstaculis
expeditum. Ita ut cuiuscumque generis bona mihi cum somariis deferenda
gaudeam integre ac sine diminutione aliqua recepisse, sitque passageriis
stidor dentium et rubor vultuum cum me perspexerint favore regio
tam solemniter communitum.
|
|