Domino et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Iuda et habitatores
Hierusalem . Novale igitur novant, qui cordis agrum licet iam ante proscissum
crebris adhuc piae confessionis vomeribus sulcant. Et male laeta
passionum carnalium germina, quia semel excisa renasci ac pullulare non
desinunt, acuto semper propriae correptionis et paenitentiae ligone recidunt.
Si igitur novale novatur, super spinas non seritur, quia crebris confessionum
atque correptionum vomeribus insulcati, horrentia cogitationum
dumeta recidimus, ut in munda cordis planitie piae conversationis
semina conspergamus.
Quod nimirum idcirco viris Iuda et habitatoribus Hierusalem specialiter
exequendum esse praecipitur, ut hii praecipue adversus internorum
motuum bella confligere moveantur, qui contempto mundi turbine et in
confessione veritatis sunt stabiliter fixi et visione summae pacis vigilanter
intenti. Quod etiam vobis aptissime congruit, quae ad Deum accenso
mentis desiderio medullitus aestuantes saevientis mundi mala perfertis,
quia blandientis illecebras non amastis. Et quoniam versutus artifex ad
referendas inferentibus contumelias vos nequit accendere, cavendum vobis
summopere est, ne vel latenter in eorum possit odium concitare. Et quia
longo iam tempore vobiscum dimicans Deo pro vobis stante in campo
operis coactus est perdere, providendum est, ne in ipsa cogitationis domo
per remissae securitatis inertiam valeat obtinere. Ut quarum videlicet
manus sunt extrinsecus mundae per innocentiam, cor oculis Dei cruentum
machinetur exhibere per iram. Cum Dominus per prophetam legales cerimonias
implentibus dicat: Quis quaesivit haec de manibus vestris?
Manus vestrae sanguine plenae sunt . Quod nimirum illis dixit, quorum
cor malitia plenum esse providit.
Quia igitur, dilectissimae, vita vestra tam sancta, tam honesta tamque
districta esse perpenditur, ut quantum ad opera nequaquam nostrae exhortationis
indiga videatur, ut tamen et nostro stilo quilibet in aedificatione
vestra pateat locus, ad ipsa mentis archana recurrimus, ubi necesse est, ut
quanto quis fuerit in virtutibus eminentior, tanto sit in cavenda tentatione
subtilior. Callidus enim hostis idipsum saepe vertit in materiam pugnae,
quod factum est causa victoriae. Huc accedit, quod ipse omnipotens Deus
in mentibus habitat electorum. Licet enim et in castis corporibus habitare
|
|