22 Unus episcopus alium sic salutat vel potest salutare. Debet  
premittere nomen illius si parvum etiam habeat episcopatum quia  
pares sunt in dignitate, et in nullo ei subest. Si vero sit maioris etatis 
ille cui scribit potest illum appellare `venerabilem patrem': 
«Venerabili in Christo fratri B. Dei gratia Ferentinati episcopo,  
eadem gratia Anagninus episcopus salutem et  
orationum obsequia.» 
23 Quidam tamen dicunt 'permissione divina licet indignus',  
quidam 'miseratione divina licet immeritus', quidam divina favente  
gratia', quidam enim ad hostendendam humilitatem dicunt  
'Signine ecclesie humilis minister'. Si enim dicit 'Dei  
gratia' non debet dicere postea 'licet indignus' quia quod gratia  
Dei fit dignum est, iuxta illud apostoli 'gratia Dei sum id, quod  
sum, et gratia Dei in me vacua non fuit'; sed multa permittit Deus  
que digna non sunt. 
24 Episcopus sic potest salutare unumquemque clericum de suo  
episcopatu, sive sit prelatus sive subditus: debet premittere nomen  
suum et vocare illum `dilectum filium'; sed quidam premittunt  
nomina prelatorum, et vocant eos `venerabiles fratres', sed magis  
hoc faciunt causa lucri quam causa hostendende humilitatis. 
«I. Dei gratia Anagninus episcopus dilecto filio, B. abbati  
sancti Salvatoris salutem et orationem in Domino»; vel:  
«salutem et orationum obsequia»; vel «salutem et prosperos  
ad vota successus» ; vel: «salutem et prosperis successibus  
habundare.» 
25 Unusquisque clericus sic potest suum episcopum salutare: 
«Venerabili patri et domino F. Dei gratia Signino episcopo,  
G. eius humilis clericus promptam et debitam in omnibus  
reverentiam»; vel sic: «Reverendo patri et domino I. Dei  
gratia Ferentinati episcopo, H. omnium suorum clericorum
  |  
  |