comederemus nec tangeremus, ne forte moriamur'.
3. Sed quanquam mulier in scriptis prius inveniatur locuta,
rationabilius tamen est ut hominem prius locutum fuisse
credamus, et inconvenienter putatur tam egregium humani
generis actum non prius a viro quam a femina profluxisse.
Rationabiliter ergo credimus ipsi Ade prius datum fuisse loqui
ab Eo qui statim ipsum plasmaverat.
4. Quid autem prius vox primi loquentis sonaverit, viro sane
mentis in promptu esse non titubo ipsum fuisse quod 'Deus' est,
scilicet El, vel per modum interrogationis vel per modum
responsionis. Absurdum atque rationi videtur orrificum ante
Deum ab homine quicquam nominatum fuisse, cum ab ipso et
in ipsum factus fuisset homo. Nam sicut post prevaricationem
humani generis quilibet exordium sue locutionis incipit ab
'heu', rationabile est quod ante qui fuit inciperet a gaudio; et
cum nullum gaudium sit extra Deum, sed totum in Deo, et ipse
Deus totus sit gaudium, consequens est quod primus loquens
primo et ante omnia dixisset 'Deus'.
5. Oritur et hinc ista questio, cum dicimus superius per viam
responsionis hominem primum fuisse locutum, si responsio
fuit ad Deum: nam, si ad Deum fuit, iam videretur quod Deus
locutus extitisset, quod contra superius prelibata videtur
insurgere.
6. Ad quod quidem dicimus quod bene potuit respondisse Deo
interrogante, nec propter hoc Deus locutus est ipsa quam
dicimus locutionem. Quis enim dubitat quicquid est ad Dei
nutum esse flexibile, quo quidem facta, quo conservata, quo
etiam gubernata sunt omnia? Igitur cum ad tantas alterationes
moveatur aer imperio nature inferioris,
|
|