aliis reliquis. Ad hec festa convocat omnes barones suos et
ystriones omnes que de sua parentela, qui omnes ordinate
in festo ponuntur. Maxime convocat istos ad duo festa
de istis, scilicet ad festum circumcisionis et ad festum diei nativitatis
sue. Cum ad aliquod istorum festorum sunt isti convocati,
tunc accedunt barones cum coronis in capite, ipso Imperatore
in sua sede resident, sicut superius dictum est. Et omnes
barones in locis deputatis ordinate morantur.
2. Diversimode autem isti barones sunt vestiti, de viridi
sirico primi, secundi de sanguineo sunt induti, tertii vero de
glauco sive cano. Omnes sunt in capite coronati, habentes
in manibus unam tabulam de dentibus elefantium albam,
et cingulos aureos bene uno semisse altos, stantesque in pedibus
et silencium observantes.
3. Circa istos morantur ystriones cum suis insignis et banderiis.
In uno autem angulo cuiusdam palacii magni morantur
phylosophi et sapientes, attendentes ad cunctas horas et
puncta. Et cum occurrit punctum vel hora quam ipsi phylosophi
petunt, unus clamat valenter et dicit: «Debetis inclinare
nostro Imperatori domino magno ». Tunc omnes barones ter de
capite dant in terra. Deinde ille exclamat dicens: «Vos surgite
|
|