Henricus Septimellensis: Elegia

Pag 60


qui redimens mea probra fero pugnabit agone
et tibi forsan atrox auferet ille caput. "
Tunc ea: " Pacificis loquar ex ratione loquelis,
si placet et mecum pacificare velis.
Despicerer nimium si starem semper eodem,
vel bona, vel mala, vel inter utrumque manens.
Omne quod est crebrum nimio vilescit in usu;
omne quod est rarum carius esse solet.
Pulegio piper est generosum vilius Indis,
vilior herbicolor cautibus iaspis ibi.
Carior est grisea gelidis clamis aspera Gotis
qua fera carnificis dextera nudat ovem.
Bononie claro plus milite carus habetur
durus et horrendus, Marte furente, pedes.
Non adeo potes ipse queri: tibi sepe benigna,
et quamvis nunquam prodiga, larga fui.
Nunc ego, nunc tibi proposui clementior esse,
si libet, et mecum pacificare velis. "
" Absit, iniqua canis, me tecum pacificare,
sed tibi pacificet, seva, brunellus iners;
nam tibi nulla fides, nullus modus, ordine nullo
vivis, et est socius pro ratione furor. "
Tunc ea: " Iudicio non tecum stare recuso,
ut videat lex hoc iustiniana scelus.
Si bene dicis, habes quod abest, ius et rationem;
si male, preceptis ergo quiesce meis. "
" Ni melius quam iura scias, ignara, rotatus,
staret quem giras orbis in orbe tuo
Sistere iudicio furiosi lege vetantur;
ergo tibi ius, cum sis furiosa, vetat. "
Tunc ea: " Vade ferox; hostis meus esse memento. "
" Tu quoque vade; hostis esse memento mea. "


220




225




230




235




240




245




250
Torna all'inizio