adiciens haec insuper verbis: "Talem Authari feritam facere solet". Cumque haec
dixisset, tunc intellexerunt Baioarii qui cum eo comitabantur, eum ipsum regem Authari
esse. Denique post aliquod tempus, cum propter Francorum adventum perturbatio
Garibaldo regi advenisset, Theudelinda, eius filia, cum suo germano nomine Gundoald
ad Italiam confugiit seque adventare Authari suo sponso nuntiavit. Cui statim ille
obviam cum magno apparatu nuptias celebraturus in campum Sardis, qui super Veronam
est, occurrens, eandem cunctis laetantibus in coniugium idus Maias accepit.
Erat autem tunc ibi inter ceteros Langobardorum duces Agilulf dux Taurinensium
civitatis. Quo in loco cum perturbato aere lignum quoddam, quod in regiis septis
situm erat, cum magno tonitruorum fragore vi fulminis ictum fuisset, habebat tunc Agilulf
quendam de suis aruspicem puerum, qui per artem diabolicam, quid futurum portenderent
ictus fulminum, intellegebat. Qui secrete, cum Agilulf ad requisita naturae
resideret, eidem dixit: "Mulier ista, quae modo regi nostro nupsit, tua non post multum
tempus coniux futura est". Quod ille audiens, caput se eius amputaturum, si hac de re
amplius aliquid diceret, comminatus est. Cui ille: "Ego quidem", inquid, "occidi possum; nam certe ad hoc ista in hanc patriam femina venit, ut tuis debeat nuptiis copulari".
Quod ita quoque post factum est. Hoc tempore, quam ob causam incertum est, Ansul,
cognatus regis Authari, aput Veronam est interfectus.
31. Hac etiam tempestate Grippo, legatus Childeperti regis Francorum, cum
Constantinopolim remeasset et eidem regi suo, quomodo honorifice ab imperatore
Mauricio susceptus fuisset, nuntiasset, et quia iniurias, quas apud Cartaginem perpessus
fuerat, imperator ad voluntatem Childeperti regis ultum iri promisisset: Childepertus
confestim iterato in Italiam exercitum Francorum cum viginti ducibus ad debellandam
Langobardorum gentem direxit. E quibus ducibus Audualdus et Olo et Cedinus eminentiores
fuerunt. Sed Olo cum importune ad Bilitionis castrum accessisset, iaculo sub
mamilla sauciatus cecidit et mortuus est. Reliqui vero Franci cum egressi fuissent ad
praedandum, a Langobardis inruentibus passim per loca singula prostemebantur. At
|
|