ipsa quoque septenaria nequicia coalescit: adheret namque illi cecitas
per mentis, inconsideracio, inconstancia, precipitacio, affectus
presentis seculi, <h>orror autem vel desperacio futuri. sed
peto, beata Trinitas, ut sicut ab ipso pubertatis tempore alienum
me esse voluisti a complexu carnalis copule, ita delectacionis eius
consensum toto facias annisu perhorrescere, quatenus scilicet nec
in carne nec in corde vigens lux[uri]a plena in subsequentibus de
se natis viciis amittat victoriam. quod omnino nequaquam fiet si
a carne repulsa eciam in solo corde viguerit; ut enim Evangelista
auctoritate evangelica testatur, radix fornicacionis in corde consistit
ac per hoc intus germinans foras tot malorum virgulta producit:
« De corrde », inquid, exeunt cogitationes male, fornicaciones, adulteria,
et cum ibi eciam dictum sit: « Qui viderit mulierem
ad concupiscendam eam iam mechatus est eam in corde suo ».
quid prodest esse virginem corpore si contingat mente corruptum
aliquem esse? huic certe necdum castitate professa melius est nubere
qu am uri, sed obsecro ut cui non licet nubere nec iam contingat
aduri. et ecce dum pro me sollicitus talia pro me postulo,
ut ecia pro aliis exorem meminisse caritatis debeo. te igitur
amatorem Ecclesie tue deprecor, Deus, pro sacerdotibus eius, ut
caste et sobrie vivant populumque sibi creditum ab amore presentis
seculi continuis exhortacionibus dividant atque ad desiderium patrie
celestis semper accendant; pro regibus, ducibus et his qui in sublimitate
positi sunt, ut pacem ecclesiasticam in quantum ad ipsos
est nequaquam perturbent, ut patres orphanorum et iudices viduarum
semetipsos exhibeant, ut miseriis inopum et gemitibus pauperum
condoleant, nil nisi quod iustum est in iudicio querant,
sicque ad[mi]nistrent presencia, ne amittant bona futura; pro virginibus
continentibus ac mundo renunciantibus, ut temporalia cuncta
espiciant, eterna gaudia semper inquirant seque negotiis secularibus
nusquam implicent, ut tibi placeant cui se probaverunt; pro coniu-gatis
fidelibus, ut sibi sic invicem carnis debitum solvant, ne ab amore
patrie celestis animos reflectant. da eciam, Domine, pro
|
|