| EXPLICIT LIBER DE SALUTATIONE
 INCIPIT LIBER DE EPISTOLIS.
 Epistola igitur est, ut inexpugnabilis pandit auctoritas, ad
 intentionem delegantis exprimendam instituta verborum ordinatio
 et dicitur secundum ethimologiam supermissa eo, quod
 supermittentis intentione nuntii gerit officium, cuius ordo in
 quattuor constituitur: benivolentie captatione, cause redditione,
 petitione, conclusione. Non tamen hec omnia in omnibus
 epistolis observantur, quedam namque sunt, in quibus
 omnia ista concurrunt, quedam in quibus tria tantum: benivolentie
 captatio, cause redditio, petitio; quedam vero, in quibus
 duo: petitio, conclusio; quedam in quibus unum tantum:
 sola petitio.
 Nunc istorum definitionem aperiamus.
 Benivolentie captatio est quidam verborum lepor recipientis
 animum ad consecutura demulcens, que tribus causis comparatur:
 ex delegantis persona, ex recipientis, ex negotii ratione,
 de qua agitur.
 Ex delegantis persona benivolentia captatur, si de suis factis
 et officiis aliquid sine arrogantia protulerit atque idem in eum
 fieri sibi placeat pronuntiare et si humilibus et placidis
 utetur sermonibus ad hunc modum: "Illud amicorum carissime,
 quod aliis mee parvitatis officiis me non ambigis deservisse,
 illud quod sine fastus actione diuturne aliis erogavi, scias me, tibi
 nisi displicuerit, largiturum".
 | 
 |