Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 84


sustinendo pugnantes, quam in aggrediendo eos. Quod
autem pericula bellica sint difficiliora ad sustinendum,
quam pericula alia: triplici via ostendi potest. Primo,
quia huiusmodi pericula sunt magis prae oculis, et magis
sentiuntur quam alia. Non enim sic aperte apprehendimus
mortem, cum agrotamur: quia aegritudines intrinsecus
latent; nec sic sentimus pericula maris, sicut pericula
bellica. nec ex tactu aquae sic sentimus et imaginamur
laesionem, sicut ex tactu gladii, pericula ergo bellica
tum quia manifesta sunt, tum etiam, quia maxime
sentiuntur, et imaginamur ea maxime dolorem inferre,
difficiliora sunt ad sustinendum, quam alia. Secundo, talia
difficilius sustinemus, quam alia, non solum, quia sunt
magis manifesta, et doloris illativa. sed quia imaginamur
quod per fugam ea de facili vitare non possumus. Non
enim sic per fugam vitare possumus aegritudines: quia
cum aegritudo sit aliquid in nobis existens, per fugam eam
vitare non possumus. pericula etiam maris non sic per
fugam vitari possunt, sicut pericula belli. Cum ergo difficilius
sit durare, et sustinere pericula illa quae per fugam
vitare possumus, quam ad quae sustinenda necessitamur,
eo quod per fugam ea vitare non possumus; difficilis sustinentur
pericula bellica, quam alia. Tertio pericula
talia difficilius sustinentur: quia per ea maxime apprehendimus
mortem violentam, cum mors ibi illata sit per
mutilationem membrorum, et per incissuram corporis,
per quam maxime apprehendimus violentam mortem.
Mori enim per aegritudinem, vel per aliquem alium modum,
non sic videtur repugnare naturae corporis, sicut
mors bellica, per quam corpus mutilatur, et inceditur.
Est igitur virtus Fortitudinis principaliter circa pericula
bellica: ex consequenti autem est circa pericula alia. Propter
quod dicitur 3. Ethicorum, quod principaliter dicetur
utique fortis, qui impavidus est circa bonam mortem,
et maxime circa eam quae est secundum bellum.

Torna all'inizio