Salimbene de Adam: Cronica

Pag 507


sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Et infra,
postquam de Lucifero aliqua interseruit, subiungit quedam que
ad Fridericum et ad filios eius optime spectant. Dicit enim:
Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna,
qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit, vinctis eius non
aperuit carcerem? Omnes reges gentium universi dormierunt in
gloria, vir in domo sua. Tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi
stirps inutilis, sicut sanie pollutus et obvolutus cum his qui interfecti
sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci. Quasi cadaver
putridum non habebis consortium neque cum eis in sepultura.
Tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti.
Non vocabitur in eternum semen pessimorum. Preparate filios eius
occisioni iniquitate patrum eorum. Non consurgent neque hereditabunt
terram neque implebunt faciem orbis civitatum. Et consurgam
super eos, dicit Dominus exercituum.
De defectibus imperatoris Friderici, et quod bene fecit Deus extirpando de
terra filios eius.
Ad litteram bene fecit Deus de filiis Friderici extirpando
et delendo eos, quia hec fuit generatio prava et exasperans, generatio
que non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus
eius. Ideo imprecatur ei David, dicens Deo: Fructum eorum
de terra perdes et semen eorum a filiis hominum, quoniam declinaverunt
in te mala, cogitaverunt consilia que non potuerunt stabilire.
Ideo dicit Iob XXVII: Hec est pars hominis impii apud Deum et
hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient. Si multiplicati
fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur
pane. Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et vidue
illius non plorabunt. De Friderico autem sic dicit Propheta:
Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani. Et
transivi, et ecce non erat; quesivi eum, et non est inventus locus
eius. Quare? Audi quare: Finitus est enim pulvis, consumatus est
miser, defecit qui conculcabat terram, Ys. XVI.
Nota quod Fridericus quasi semper dilexit habere discordiam

Torna all'inizio