: Vita et obitus s. Iuuenalis episcopi Narniensis (recensio Beneventana)

Pag 225


Qui, dum sacrificaret et libamen in eo funderet, et ex
more populum communicaret et calicem labiis propinantium
preberet, tanta uirtus in eo iacebat, ut, si centum milia ades-
sent homines, sufficeret ad potandum, nulli ministrorum au-
gere aut fundere aliquid postea concedebatur. [ ] Nam et
ipse calix usque hodie diligenti cura custoditur; et die Natalis
eius a ministro producitur, catenulis aureis et gemmis orna-
tus, eo quod ansulas habebat.
Beatus autem episcopus Iuuenalis, postquam Deo innu-
meros acquisiuit filios, ut sui agonis fructum perciperet, post
septem aristas de hac luce subtractus celestia regna fruiturus
ascendit; ad cuius exequias omnis turba merentium christiano-
rum confluens lachrimabili uoce plorabat, ita ut aera magnis
impleretur questibus et uocibus multorum; cuius sanctissi-
mum corpus tandem consolata phalanx sacerdotum et clerico-
rum collegerunt et locum diligentissime diuersis odoribus pe-
runxerunt; et sic demum pulchris indutum linteolis sepultu-
rae honorificae tradiderunt ad Portam Superiorem, Via Flam-
minea, miliario ab Urbe quinquagesimo quinto, sub die septi-
mo Iduum Augustarum. Cuius Natalis celebratur quinto
nonas Magii, quo die et Sanctae Crucis domini nostri Iesu
Christi colitur inventio, quae ab Helena augusta, matre Con-
stantini principis, facta est, prodente Iuda, qui nunc Cyriacus
uocatur, Caluariae in loco.
Sed silentio non est tegendum, fratres karissimi et filii
sanctae Ecclesiae, quae et quanta mirabilia per eum Dominus
ostendit. Ipse enim adhuc iuuenis, cunctis fidelibus suae
diocesim conuenientibus, asseruit per uisionem ammonitum se
fuisse, ut pro puppi, quae ui mari impellebatur, ne mergere-
tur, Dominum exoraret; quod postea exitus rei edocuit hoc
modo. Nauigantes autem quodam tempore uiri famosissimi,

Torna all'inizio