modo definiendo. Sed hic unam ei damus: Deus est ens, quod extra
se non indiget aliquo. In ipso namque totaliter sunt omnes
perfectiones.
Cum illa quidem definitione est Deus differens ab omni alio ente.
Omnia enim alia entia indigent aliquo extra se.
In Deo non est aliqua contrarietas nec minoritas, quia principia
priuatiua et defectiua sunt.
Verumtamen in Deo est maioritas respectu aliorum entium. Et
aequalitas; nam aequalia principia habet, uidelicet bonitatem et
magnitudinem, etc., et aequales actus et relationes habet.
In Deo est differentia correlatiuorum, sine qua ipsi correlatiui
nequaquam esse possunt; nec Deus absque ipsis posset habere
actionem intrinsecam infinitam et aeternam; immo sine ipsis
omnes suae rationes essent otiosae; quod est ualde impossibile.
In Deo est concordantia, ut cum ipsa distet infinite et aeterne a
contrarietate, et sua correlatiua conueniant infinite et aeterne in
una essentia et natura; et sic de suis rationibus potest dici.
In Deo non est quantitas, nec tempus, nec ullum accidens. Ratio
huius est, quia substantia sua ab omni accidente est segregata et
denudata; nam infinita et aeterna est. Deo sic condicionato per
quattuor condiciones ante dictas, uidelicet quod intellectus intelligit
se condicionatum ad intelligendum Deum et ea, quae de ipso
dici possunt per principia et regulas, Deo appropriatas, ac
cognoscit et intelligit, quod si angelus habet naturale posse in se, et
sic de aliis, multo magis Deus, cum sit subiectum magis altum; ut
patet per locum a minori ad maius.
2
DE SECVNDO SVBIECTO. QVOD EST DE ANGELO
Angelus est deducibilis per principia et regulas. Ipse quidem
naturalem bonitatem, magnitudinem, durationem habet, etc. Et
definitur sic: Angelus est spiritus, corpori non coniunctus.
In ipso non est contrarietas naturalis, nam incorruptibilis est. In
|
|