et manifestum, aliqui deviant per superabundantiam,
ostendentes de se verbis aut facits maiora quam sint.
et tales vocatur iactatores. Aliqui vero ah hac veritate
declinant per defectum, fingentes de se aliqua vilia
quae in ipsis non sunt. quos Philosophus vocat irones,
idest irrisores, et despectores. Oportet ergo dare aliquam
virtutem mediam, per quam moderentur diminuta,
et reprimentur superflua. haec autem communi
nomine Veritas nuncupatur. Patet ergo quid est veritas:
quia est virtus moderans despectiones, et reprimens
iactantias. Viso quid est veritas, restat videre
circa quae habet esse. Sciendum ergo quod licet affirmare
in se esse quod non est, vel negare quod est, sit
mentiri: tamen non dicere totum quod est, absque
mendacio fieri potest. Volens igitur esse verax, non debet
de se fingere habere bonitatem quam non habet, nec
debet concedere in se esse malitiam, quam sibi inesse
non credit. Non tamen oportet quod de se dicat totam
bonitatem, quam sibi inesse cognoscit: quia licet nullus
mentiri debeat, non tamen semper et ubique quaelibet
veritas est dicenda: loco enim et tempore secundum
dictamen rationis possumus veritatem tacere. Est igitur
veritas circa repressionem iactantiarum, et circa moderationem
despectionum: non tamen est circa haec
aeque principaliter. Sed principalius veritas opponitur
iactantiae, et intendit iactantias reprimere. Ex consequenti
autem opponitur despectioni, et intendit despectiones
moderare. Ideo Philosophus 4. Ethicorum cap.
de veritate ait, quod declinare ad minus, et dicere de
se minora quam sint, est opus prudentis. Spectat igitur
ad veracem nullo modo dicere de se maiora, quam sint.
quod multi faciunt. Concedunt enim de se aliqui magnas
bonitates, cum tamen illis careant: et promittunt amicis
et notis magna bona et magna auxilia, de quibus
modicum, aut nihil opere implent. Tales autem quia patet
|
|