Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 114


uerbis eos prout decuit increpaui. Postea interrogati a me
si de cetero uellent emendare, responderunt se uelle et de hoc
quod egissent plurimum se dolere. Et precati sunt me quatinus
pro eis apud uos intercederem, et mea eos intercessione monasterio
unde exierant reconciliarem. Quapropter fraternitatem uestram
precor, si meis apud eam precibus locus existat, ut pro amore
Dei et nostro quicquid in uos et contra ordinem deliquerunt
sincero corde remittatis, et in suis eos locis in quibus ante culpam
erant suscipiatis, et paternum eis affectum ut Deus uobis misericors
sit de reliquo ostendatis.

29


Lanfrancus gratia Dei archiepiscopus dilectissimo fratri Stigando
episcopo salutem.

Misit michi litteras papa, in quibus precepit ut causam istius
mulieris quam aduersus eam habetis diligenter audiam, et interim
quietam et absolutam esse praecipiam. Propterea mando uobis ut
pace uestra cum uiro suo maneat quoadusque in unum conueniamus,
et ipsam causam cum consilio episcoporum inter nos conferamus,
et adiuuante diuina gratia salubri fine definiamus.

Torna all'inizio